라틴어 문장 검색

ita omnia tarda adhuc et spissa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:3)
sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 4:6)
scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:4)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta manu duxit | et Facio inquit "indutias vobiscum, et a constituta lite dimitto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:4)
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:1)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)
Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, Nec tibi simplicitas ordine maior adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 112)
Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, Aut caderet spissa nube retentus equus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1321)
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri Depereant aevo, carmina morte carent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1518)
Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, Qui tenero lacrimas lentus in ore videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 630)
De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1223)
ille levi virga (virgam nam forte tenebat) quod rogat, in spisso litore pingit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:99)
conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION