라틴어 문장 검색

Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:3)
quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant;
(아풀레이우스, 변명 49:8)
Effeci sequatur et simul unam e duabus laciniis meis exuo eumque propere vestio dicam an contego, et illico lavacro trado;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:5)
et cum dicto manticam meam numero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:22)
denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:4)
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
"Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum exutis pinnulis illis ad meum redibo Lucium?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:8)
Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inani commota quaestione terram totam sibi vindicabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:6)
Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad de- monstiationem finium trepidans eximie corrogarat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:7)
Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:1)
"Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam, mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique destabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:12)
Tunc e cohorte religionis unus impigre superiorem exutus tunicam supertexit me celerrime:
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:4)
nec me nudavit ludus neque fur spoliavit:
(ARCHIPOETA, VI20)
pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
(ARCHIPOETA, VI21)
Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION