라틴어 문장 검색

Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 18:1)
Valensque ad idem emplastrum uiride Alexandrinum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 19:1)
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 20:1)
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium uocatur, huc aptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 23:1)
Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 27:1)
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:1)
Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 30:3)
Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:2)
Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:4)
Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:1)
et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:3)
deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:4)
Et id optime faciunt tincta in melle linamenta, supraque idem emplastrum uel enneapharmacum dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:2)
Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:5)
Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION