라틴어 문장 검색

qui spongia subinde in facie detergendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
imponenda spongia ex aqua calida est, id liveat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:6)
Si sanguis profluit, excipiendus est spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 8:4)
Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:5)
Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque objectis linamentis, et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 9:4)
A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:2)
foveri per spongiam vapore aquae calidae;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 4:7)
tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:3)
spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:2)
Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis, et admota naribus equi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:1)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 3:2)
nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:1)
Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat, uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION