라틴어 문장 검색

nupta, tu quoque quae tuus vir petet cave ne neges, ne petitum aliunde eat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6155)
accipiat coniunx felici foedere divam, dedatur cupido iam dudum nupta marito.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 23:2)
estne novis nuptis odio Venus, atque parentum frustrantur falsis gaudia lacrimulis ubertim thalami quas intra limina fundunt?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 662)
sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, semper amor sedes incolat adsiduus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6632)
Aufilena, viro contentam vivere solo nuptarum laus e laudibus eximiis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1111)
A, mater piissima, sponsa Christi, que in aqua et Spiritu generas tibi filios ad ruborem!
(단테 알리기에리, Epistolae 79:3)
26. Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota cicatrix infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis:
(단테 알리기에리, Epistolae 83:1)
Nullus enim tibicen, vel organista, vel cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui cantioni;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 123:3)
ac ne me foliis ideo breuioribus ornesquod timui mutare modos et carminis artem,temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris, nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1915)
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장16)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:4)
"Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:35)
"Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:74)
Glorientur et nuptae, cum a virginibus sunt secundae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION