라틴어 문장 검색

Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:8)
de stamine pampinus exit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:5)
neque eo contenta, recingor molliaque impono salici velamina curvae nudaque mergor aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:9)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
Stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:5)
Non stratum, non ulla pati velamina possunt, dura sed in terra ponunt praecordia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:4)
staminaque impresso fatalia pollice nentes "tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:2)
Excipit hunc Nessus "neque enim moriemur inulti" secum ait et calido velamina tincta cruore dat munus raptae velut inritamen amoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:11)
Ut faciem et posito corpus velamine vidit, quale meum, vel quale tuum, si femina fias, obstipuit tollensque manus "ignoscite," dixit "quos modo culpavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:3)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
induitur velamina mille colorum Iris, et arcuato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 66:2)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION