라틴어 문장 검색

- quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:17)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V69)
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto, tantum artes huius, tantum medicamina possunt, quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI290)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII101)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus vix animalia parva creat, quae cuncta creavit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:3)
Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:1)
nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:4)
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
quo magis est igitur tellus effeta calore, fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:2)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:2)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION