라틴어 문장 검색

et ut diximus, historicus stilus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4932)
alibi "stridenti miserum stipula disperdere carmen". di- cendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, ut supra dictum est, in bucolicis utitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 23)
siquid vacui sub umbra lusimus tecum". calamo agresti rustico stilo, sic supra "tenui avena".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 103)
non me carminibus v. nec t. o. genere stili se Orpheo vel Lino meliorem fore commemorat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 551)
ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 503)
allegoricos autem significat se com- posuisse hunc libellum tenuissimo stilo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 713)
medius enim in his libris est stilus, sicut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3912)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to * * * quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?* atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis non normis non regulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:3)
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:8)
dein cum otiosus stilum prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flaccescebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:2)
hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, ut ita dicam, stilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:1)
Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur - unus enim sonus est totius orationis et idem stilus - , nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:4)
Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 1:1)
nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcunque erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION