라틴어 문장 검색

Attamen quamvis stimuli et provocationes eius belli acriter regem nostrim pupugerint, nihilominus potius olivae quam laureae ramum in manu gestans illud transegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:3)
Ad culmen regni ascendit non tantum a fortuna privata, quae moderatione eum imbuere posset, verumetiam a fortuna exulis, quae stimulos ei industriae et sagacitatis addiderat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:2)
Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiae aleas abjiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:7)
Uno, quod in motu indigentiae sit stimulus major naturae malignae et contrariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:9)
Qui vero in eodem loco haeret dum alii ascendunt, invidiae stimulis vix carebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:10)
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 2:1)
Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se vindicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:8)
Quem uenia dignum, proprio nec uelle malignum, Depositis irae stimulis, leo iussit abire, Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:6)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
Uincta que frenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 30:1)
Quae iam praecipitem frena cupidinem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 15:1)
Hic si frena remiserit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 16:1)
Stimulis agit fruentes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 2:1)
Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus:
(카이사르, 아프리카 전기 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION