라틴어 문장 검색

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
) Ibi scrobes ecfodito plus sexagenos in die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 279)
) ego ecfodiebam in die denos scrobes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 164)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)
Haec autem ex is, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장11)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)
'fastigia' infimas altitudines di- xit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus "omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2886)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
nam Lucanus ait "exigua posuit scrobe", Gracchus abunde fossa "scrobis est", quod exemplum in Terentiano est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2883)
In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:2)
scrobibus nos 'scrobes' genere dicimus masculino, licet Lucanus dixerit contra artem "exigua posuit scrobe".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 501)
forsitan et scrobibus quae s. f. q. ut etiam supra diximus, 'scrobes' masculini sunt generis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2881)
Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:3)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION