라틴어 문장 검색

"panditur Elysium chaos, et telluris opertae dissilit umbra capax, silvaeque et nigra patescunt flumina, liventes Acheron eiectat harenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권220)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
ecce alte praeceps humus ore profundo dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae, illum ingens haurit specus et transire parantes mergit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권386)
quin comminus ipsa Fatorum deprensa colus, visoque paventes augure tunc demum rumpebant stamina Parcae, illum et securi circumspexere fragorem Elysii, et si quos procul ulteriore barathro altera nox aliisque gravat plaga caeca tenebris, tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes, umbriferaeque fremit sulcator pallidus undae dissiluisse novo penitus telluris hiatu Tartara et admissos non per sua flumina manes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권4)
Vel strangulari pulchro de ligno iuvat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U7)
Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장11)
haec autem aqua *στυγόσ ὕδωρ nominatur, quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et dissipatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장67)
non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장78)
immaturae puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:1)
adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION