라틴어 문장 검색

Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
'stolidior' est et 'vanior' qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:3)
Istae enim (quas vocant) proprietates occultae, et specificae, et sympathiae, et antipathiae, sunt magna ex parte corruptelae philosophiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:2)
Quod ad priorem attinet, certum est longe maxima in ecclesia scandala esse haereses et schismata, ut quae etiam corruptelas morum superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:12)
Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:16)
Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non videantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:31)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:3)
Quantum ad corruptelas, non solum manus tui ipsius et tuorum liga ne munera accipiantur, sed et iam manus supplicantium, ne ea offerantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:8)
Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:9)
Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:11)
Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:13)
Quantum ad facilitatem, ea corruptelis etiam deterior est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:17)
Corruptelae enim interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut respectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:18)
Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION