라틴어 문장 검색

Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:30)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:11)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
cum subito et insensibiliter aliquando affectus in affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:12)
Hec artis series seriatim picta propinat Delicias oculis et menti fercula donat, Nam pictor predoctus eam descripserat, immo Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:33)
Mensam Pyctagore, que menti pabula donat, Delicias animi sapiens, non corporis escas, Sustinet una manus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:9)
Cum talis nequeat medicina refellere morbum Nec tantum ualeat morbi superare uigorem, Celesti confecta manu, condita sapore, Mellifluo gustu mellita, suauis odore, Secretas redolens species, terrena repellens Condimenta, nouum celi thimiama propinans, Exquisita datur languenti pocio, totum Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:9)
Cuius deliciis cedit paradisus, odore Balsama uincuntur, nardus summittitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:18)
Illic phasianus natalis insulae perpessus angustias, principum futurus deliciae, nostros evolabat in orbes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:96)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION