라틴어 문장 검색

idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장191)
Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장308)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장327)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장354)
Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemve aliam consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장356)
Si ex reliquis lippitudinis id vitium est, adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장357)
id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장219)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장230)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장244)
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장58)
idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장21)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장12)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장88)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장119)

SEARCH

MENU NAVIGATION