라틴어 문장 검색

uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 3:2)
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:4)
sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:2)
tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:3)
Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:1)
"Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:10)
"Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:37)
Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 40:2)
Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 9:2)
Has inter lacrimas legitur piger uncus harenis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 452:1)
tunc ensibus uncis implicat et trepidos lacerat discordia currus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 420:2)
pulsat humum manibusque immurmurat uncis noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 331:1)
vellem unguibus uncis ut volucris possem praedonis in ipsius ora
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 160:2)
princeps navalem nodosi roboris uncum arripit et longa Styrus prospectat ab unda
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 316:1)
Seianus ducitur unco spectandus, gaudent omnes:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X21)

SEARCH

MENU NAVIGATION