- 문장 검색

라틴어 문장 검색

V. Tenet igitur Christianae fidei religio unum solummodo Deum esse, ac nullo modo plures esse deos, unum omnium dominum, unum creatorem, unum principium, unum lumen, unum bonum, unum immensum, unum omnipotentem, unum aeternum, unam substantiam, sive essentiam incommutabilem penitus ac simplicem, cui nec partes aliquae, nec aliquid quod ipsa non fuerit, possit inesse, ac per omnia solam praedicat, ac credit unitatem, excepto quod ad personarum pertinet multitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:1)
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:6)
homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:8)
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:1)
quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:4)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
Ex his quidem verbis Hieronymi, cum profitetur nil plus in Patre quam in Filio, vel minus in Filio quam in Patre reperiri, excepto quod Filius a seipso non est, sicut et Pater profecto, videtur juxta naturam vel modum existentiae, non operationis, hanc quasi propriam Patri ascribere potentiam, quod solus ipse per se subsistere queat, vel a seipso existere habeat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:1)
Si itaque potentiam tam ad naturam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, inveniemus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere, qui non solum cum caeteris duabus personis Deus omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se non ab alio existere habet, et sicut ex se habet existere, ita etiam ex se habet posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:6)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION