라틴어 문장 검색

Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:3)
fortuna quoque saepe substituitur culpae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 179:1)
substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 226:1)
sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:7)
si semel intraverint, in locum suum alias substituent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 11:3)
Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:3)
BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 11:1)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:2)
Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 10:2)
Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:1)
cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 325)
scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:2)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION