라틴어 문장 검색

Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:3)
Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:18)
multorum etiam nerui distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:7)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:4)
Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:4)
Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:1)
si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:5)
At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:1)
subestque his umor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:2)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:1)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:1)
Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION