라틴어 문장 검색

spirat putre solum, conclusaque subter anhelo pumice rimosas perfodit unda vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus6)
'Tu Iovis aequorei summersam fluctibus aulam oratum volucres, Erato, iam perge quadrigas, a quibus haud umquam palmam rapturus Arion.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:151)
submersa tenebris proderit obscuro veluti sine remige puppis vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:126)
summersae sedere rates;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:379)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
inpositae dein legiones, vagante fama submersas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장16)
quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장3)
visum dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem submergere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장5)
conuiuatus est et super emissarium Fucini lacus ac paene summersus, cum emissa impetu aqua redundasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:2)
In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 12:1)
specus umbrarumque meatus subter et Oceani praeceps fragor arvaque nigro
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 427:1)
illic pestiferas subter iuga concava torquet alter aquas Acheron vastoque exundat hiatu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 618:1)
tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet responsuris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:3)
si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION