라틴어 문장 검색

Et eciam beatus Paulus dixit in epistola ad Thesalonienses, "Denuntiamusvobis, fratres, in nomine Domini nostri Ihesu Christi, ut subtrahatis vosab omni fratre ambulante inordinate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:23)
Nam ut ait Tullius, "Omnisanimadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punietaliquem aut verbis castigat, sed ad rei publice utilitatem referri."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:14)
Insuper eciam dixit, "Nichil est honestum quod iustitia vacat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 4:3)
"Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculosvigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:22)
Permissiva est Dei voluntas, quandoalicui indigno denegat gratiam suam, avertendo faciem suam ab eo propterpeccata sua, et ita subtrahendo illam quodammodo videtur permittere taliindigno peccare, atque per alios peccatores permittit eum puniri:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:7)
Gustu eciam super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo, gustare debemus, nobis subtrahendo, illis quandoque debemuslargiri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:2)
helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorumsunt penitus annichilata et destructa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:14)
"Nullum tempus est, quod iusticia vacare debeat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:11)
Quod postquam dives ille comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:5)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:14)
Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacate orationi oportet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:1)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)
Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION