라틴어 문장 검색

Qua sonitu lapsa ingenti, superstantes quoque repentina ruina deiecti, diffractique vel obruti, mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu, armata irruit multitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 13:2)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Gallum patruelem meum tempore quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum, ad Orientis praesidium misi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 11:1)
Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis, per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato, Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 5:1)
Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 7:2)
Cum enim calonum frequens multitude ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset, impendio celsum - hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur, - rapientibus multis, quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines, mole maxima ruinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 8:1)
Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:4)
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 37:1)
Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, ut tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spiritu stabilitatem vestigii subvertente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:2)
Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 15:1)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)
Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 2:1)
Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 18:2)
Accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION