라틴어 문장 검색

quo facto natus est Aegisthus, fatalis in Atrei geminam subolem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2625)
quod autem ait 'tune etiam' ad Niobes numerosam pertinet subolem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8573)
latonaeque genus duplex ac si diceret, utrumque sexum prolis Latonae vel subolis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1981)
nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 51913)
ergo 'stirpem' pro 'arborem' accipiendum, quia et subolem 'stirpem' appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7703)
Calvus in Io "a virgo infelix, herbis pasceris amaris". quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir- gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro- didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 474)
quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa- storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis egestas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 774)
subolem armento sortire subministra, substitue.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 711)
densior hinc suboles binos enim pariunt capellae ple- rumque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3081)
potior suboles scilicet ad mella procreanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1001)
"Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:16)
ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)
quae propagatio et suboles origo est rerum publicarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:5)
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION