라틴어 문장 검색

qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV48)
Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:1)
in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:16)
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari constituunt, porro ex aliis sentire sueti * * * mollia cum faciunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:6)
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:9)
Eumedes Dolonis proles bello praeclara, animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:4)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa Seditio, tantumque fugam meditata iuventus, Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:64)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
Iam, Pelusiaco veniens a gurgite Nili, Rex puer imbellis populi sedaverat iras;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:28)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)
Atque haec dicta monet famulos perferre fideles Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis, Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento, In cunctos, in seque simul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:12)
Hic, cui Romani spatium non sufficit orbis, Parvaque regna putat Tyriis cum Gadibus Indos, Ceu puer imbellis, ceu captis femina muris, Quaerit tuta domus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:11)
Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae Proelia?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIV1)
Deinde experta latus madidoque simillima loro Inguina nec lassa stare coacta manu, Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION