라틴어 문장 검색

clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 89:1)
proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 65:1)
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:1)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 575:1)
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 158:1)
et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 111:3)
nam ubi parturit, deos sibi invocat, strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 19)
ubi quisque institerat, concidit crepitu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 111)
Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 316)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
Leaena Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum, ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 31)
mane, suffundam aquolam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 32)
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio, aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum inter nos amore utemur semper surrepticio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3104)
eos ego si offendero, ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION