라틴어 문장 검색

Huc adde nervos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:3)
primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:2)
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:6)
Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:1)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere . Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:3)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION