라틴어 문장 검색

si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:1)
Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:1)
aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 90:2)
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae, suffiit, at pura limina tergit aqua, imperat et totas iterum mutare lucernas, terque meum tetigit sulpuris igne caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 851)
Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:1)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
At trepidus monstro et variis terroribus impar longaevi rex vatis opem tenebrasque sagaces Tiresiae, qui mos incerta paventibus, aeger consulit, ille deos non larga caede iuvencum, non alacri pinna aut verum salientibus extis, nec tripode implicito numerisque sequentibus astra, turea nec supra volitante altaria fumo tam penitus, durae quam Mortis limite manes elicitos patuisse refert, Lethaeaque sacra et mersum Ismeni subter confinia ponto miscentis parat ante ducem, circumque bidentum visceribus laceris et odori sulpuris aura graminibusque novis et longo murmure purgat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권182)
sic gravat iniectus terras hostiliaque urit arva et anhelantem caelesti sulpure campum, respirant Thebae, templisque iacentia surgunt agmina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권7)
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, paruaque caelestis placauit mica, nec illis semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae5)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)
Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장1)
id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION