라틴어 문장 검색

quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:7)
pertinet enim ad verba galbanum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).529)
sulphuris ignem non experti legitur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).841)
Juxta etiam galbanum incendunt, aut pilos, aut cornu cervinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:1)
balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:4)
deinde involvenda, et subjicienda pruna lenis, et sulphur, atque ita id suffumigandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 9:4)
fovere aqua, in qua sulphur decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 10:2)
idque perfundere aqua calida, marina, vel certe salsa, sic ut ei sulphur quoque adjiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, III [2] . De morbo qui circa faciem nascitur. 3:3)
simulque coquuntur mel, galbanum, resina terebinthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:6)
aut sulphuris ignem non experti p. )-(. =. abrotoni p. )-(. in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:7)
ovum sorbile sulphure adjecto;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:5)
inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulphure perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:7)
Dolens vero ea sulphure suffumigari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:3)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VI Quae rodant. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION