라틴어 문장 검색

At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:14)
Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire possis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:20)
Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:7)
Primo, ut ad distantiam maiorem feriant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:6)
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite, Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:11)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Mirantes oculos radiis ferit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 10:1)
Aut celsas soliti ferire turres
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 9:1)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
Ferit icta corda morsu.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 6:1)
Cum uel lux oculos ferit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 33:1)
Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium — nam is latus Cassi tegebat — , quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:4)
Submotis sub murum cohortibus ac nonnullam partem propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus.
(카이사르, 내란기, 1권 46:2)
Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
(카이사르, 내란기, 1권 79:5)
hostes ex muro ac turibus submoventur:
(카이사르, 내란기, 2권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION