라틴어 문장 검색

enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam et duris iudicibus parum probatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장7)
circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장5)
iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장6)
nec ullis aut gloria maior aut augustior honor, primum apud deos, quorum proferre responsa et interesse epulis ferebantur, deinde apud illos dis genitos sacrosque reges, inter quos neminem causidicum, sed Orphea ac Linum ac, si introspicere altius velis, ipsum Apollinem accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 4:1)
nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:2)
pro fortuna quisque apparatis epulis excipit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:3)
torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve adderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장6)
epularum foeda et inexplebilis libido:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장4)
discubuerat Vitellius Ticini adhibito ad epulas Verginio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장3)
unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장7)
Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장5)
effusi in luxum et epulas et nocturnos coetus veterem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum tribunorumve obsistere auso (quippe omnem pudorem nox ademerat) protractum e cubili interficiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장6)
Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장1)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION