라틴어 문장 검색

Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:4)
Tempus siquidem negotiorum, sicuti pecunia mercium, est mensura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:3)
Opes destinantur sumptibus, sumptus autem honori et actionibus honestis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:2)
Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:3)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:14)
Qui impendiosior est in uno sumptus genere, eum sobrie parcum et frugi oportet esse in alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:15)
Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:23)
Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:24)
Sed in sumptibus qui non facile redeunt splendidiorem et magnificentiorem esse licebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:25)
Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationes ad omnia, conferat, id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et viginti exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:8)
Circumspice insuper quas merces nativas regio illa producat, ut exportatio earum in loca ubi maxime in pretio sunt sumptus levet, ut usuvenit in nicotiano apud Virginiam, modo non sit (ut iam dictum) in praeiudicium intempestivum coloniae ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:27)
Itaque ligna ad aedificia, naves, aut eiusmodi usus apta inter praecipuas merces numeranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:29)
Si inveniatur vena ferri et rivuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus sylvosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:30)
Etiam sericum vegetabile, si adsit, merx est lucrosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION