라틴어 문장 검색

Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장44)
et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장45)
ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장3)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장19)
Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장49)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resoluitur quod paulo ante posuisti, indignum esse si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:19)
Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:3)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae.
(카이사르, 내란기, 2권 38:3)
Ipse ad ancoram unam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata, cognito Caesaris adventu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit.
(카이사르, 내란기, 3권 102:4)
magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장5)
Errare, si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 29장3)
Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장2)
Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION