-
Primus enim primum, id est ternarius binarium, uno superat, secundus vero secundum duobus, tertius tertium tribus et deinceps.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:11)
-
sed unitas a binario unitate praeceditur;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:7)
-
Radices autem proportionum voco numeros in superiore dispositione descriptos, quasi quibus omnis summa supradictae comparationis innititur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:8)
-
Duplex sesqualter est, ut v ad duo. Habent enim v binarium numerum bis et eius mediam partem, id est j. Duplex vero sesquitertius est septenarius ad ternarium comparatus.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:2)
-
et hi semper nascentur dispositis in ordinem a binario numero omnibus naturaliter paribus inparibusque terminis, si contra eas omnes a quinario numero inpares comparentur, ut primum primo, secundum secundo, tertium tertio caute et diligenter adponas, ut sit dispositio talis:
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:5)
-
Ea vero species huius numeri, quae est triplex sesqualtera, hoc modo procreatur, si disponantur a binario numero omnes in ordinem pares et ad eos a septenario numero inchoantes septenario sese supergredientes solito ad alterutrum comparationis modo aptentur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 14:1)
-
Ex hoc igitur principio, id est ex unitate, prima omnium longitudo succrescit, quae a binarii numeri principio in cunctos sese numeros explicat, quoniam primum intervallum linea est. Duo vero intervalla sunt longitudo et latitudo, id est linea et superficies.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:24)
-
Ternarius vero, qui primus est opere et actu ipso triangulus, crescente unitate binarium numerum latus habebit.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:4)
-
Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:2)
-
Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitati feceramus;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:7)
-
Nam si uni relicto binario ternarium adposuero, quaternarius mihi quadratus exoritur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:3)
-
Nam in primo quadrato, quoniam ex uno fit, unus est in latere, in secundo, id est quaternario, quoniam ex uno et tribus procreatur, qui duo sunt termini, binario latus texitur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:9)
-
Quadrati vero numeri, id est tetragoni, procreatio fiebat ex numeris, qui uno intermisso copulabantur, cum se binario superarent.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:3)
-
Sed quoniam facilius oculis subiecta retinentur supradictarum formarum numerositas in subteriore descriptione ponatur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Descriptio figuratorum numerorum in ordine 1:2)
-
Alterum enim apud Pythagoram vel sapientiae eius heredes nulli alii nisi tantum binario adscribebatur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De antelongioribus numeris et de vocabulo numeri parte altera longioris 1:2)