라틴어 문장 검색

alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10810)
Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1423)
bene autem sepultos, id est fletos - nam sine fletu sepultura non est, unde legimus inhumata infletaque turba - facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3255)
"legale damnum deputemus praemiis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1208)
et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:1)
adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:2)
illud rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est νομικόν et λογικόν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 68:3)
scripto quattuor partes legales, exclusa translatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:5)
itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:5)
horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατα` ῥητο`ν και` διάνοιαν et quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:1)
quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:2)
verum legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:4)
a quibus nec translatio quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 137:2)
A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, (quemadmodum supra dixi) legales, ut in illis de re, in his de scripto quaereretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 138:2)
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατα` ῥητο`ν και` ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION