라틴어 문장 검색

et dominum lavit maerens captiva cruentum, propositum flavis in Simoenta vadis, foedavitque comas, et tanti corpus Achilli maximaque in parva sustulit ossa manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 97)
sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat, pars caespite in viridi sed floribus odoro consedaramus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:4)
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes adfatur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum66)
parte alia iuvenes siccati vulnera lymphis discumbunt, simul ora notis foedata tuentur inque vicem ignoscunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권184)
"vidisti - Stygiis certe manifestus in umbris - sanguine foedatum rictus atroque madentem ora ducem tabo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권38)
atque illam contra videt ire Menoetes, cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae, cum tamen erectas extremus virginis aures accessit sonus, utque atra sub veste comisque squalentem et crasso foedatam sanguine vultus astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권169)
Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:2)
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 628)
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis, nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae18)
multi exsulum caede sua foedavere templa, multi vivi capti, Herdonius interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:1)
foedati agri, terror iniectus urbi est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 278:2)
multiplici clade foedatus annus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 343:1)
ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio foedatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION