라틴어 문장 검색

omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 8:4)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
Quis influentis dona fortunae abnuit?
(세네카, Thyestes 549:1)
ne superfusis violator undis
(세네카, Thyestes 597:1)
tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:2)
Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.13)
vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 83:1)
quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 25:1)
iacentem hostes superfusi oppresserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:1)
superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 89:1)
namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장42)
et primum oculorum, quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장26)
aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION