라틴어 문장 검색

Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras Sarmaticamque manum, Verba ducis Daci chartis mandata resignas, Victricem laurum quam venit ante vides, Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene, Scis, quota de Libyco litore puppis eat, Cuius Iuleae capiti nascantur olivae, Destinet aetherius cui sua serta pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXV2)
' Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit, 'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVI4)
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae Utque diu terris, da pia tura Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, IV Tus1)
aetheria aether altior est aere, vicinus caelo, ἀπο` τοῦ αἴθειν, id est ardere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3941)
aetheria avra quia animum aere, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5471)
furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut Stygiasque canes in luce superna destituam (6.733) et in sexto Vergilius visaeque canes ululare per umbram adventante dea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20920)
ivnonis magnae id est supernae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4371)
nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2015)
sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2016)
plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5778)
anima, quae superna est et originem suam petit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6545)
nam ut Lucretius dicit, ventus altiora petens, aetherium ignem secum torquet, qui tractus imitatur stellas cadentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5272)
quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1276)
'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1296)

SEARCH

MENU NAVIGATION