라틴어 문장 검색

"' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:12)
"Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:19)
"At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:1)
"Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:3)
"haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:23)
"Sed Iudaeis nihil profuit,quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:7)
"cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:18)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:3)
Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:2)
accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 78:1)
omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:5)
Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:3)
sequitur μαντικη` vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION