라틴어 문장 검색

nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 6:2)
item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:4)
hoc est verum esse, confidere suis testibus et inportata insistere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:1)
nam importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장3)
Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi suppeditat copiam, de vita, de officiis, de virtute, de moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:2)
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:2)
Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 1:2)
Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 1:3)
huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere cum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 3:1)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:7)
postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:1)
& propterea non fiunt per refractionem coelorum, sed à capite suppeditante materiam oriuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:13)
Hanc persecuta mater orare incipit, Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.3)
Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION