라틴어 문장 검색

"ingrata misero vita ducenda est in hoc, novis ut usque suppetas laboribus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1726)
etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut intelligentia] possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 1:1)
ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 11:2)
nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:2)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
Distringit librorum multitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:6)
aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 8:2)
at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 7:2)
diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 6:14)
Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit.
(세네카, 행복론, Liber IV 99:1)
Nec te invitum distringam.
(세네카, 행복론, Liber VI 143:1)
immo nescio an eo laetiores sint, quo animus illorum in pauciora distringitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:2)
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo mundus demissis institor in tunicis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 229)
cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:5)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION