라틴어 문장 검색

Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
Culpae ipsius ad te conversio est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:20)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:15)
sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:10)
Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:11)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:6)
ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:7)
ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:9)
Minatur supplicium, sed non permittit excidium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION