라틴어 문장 검색

nam super integram cutem iniciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장13)
A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장33)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est vel imus nasus vel frons vel bucca vel palpebra vel labrum vel circa guttur cutis vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장161)
Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장162)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장164)
Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장173)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장187)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장208)
item cutis dura, crassa, dolens percu ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장235)
At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장283)
proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장304)
Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장364)
deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장369)

SEARCH

MENU NAVIGATION