라틴어 문장 검색

idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 20:7)
ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 1:4)
ea volebam tabellis ornare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 3:6)
duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:6)
eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:1)
et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:1)
ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:4)
huic in tabellis tris huius modi versiculos datos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:6)
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:1)
tabellās pūblicās cūrāre dēbēbat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit48)
adsigna, Marce, tabellas.
(페르시우스, 풍자, satire 535)
omnes comitiorum die tabellas postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 2:2)
interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:3)
Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:3)
' Poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veretur, se contemnit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION