라틴어 문장 검색

Et re vera Terentianus ille adulescens qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur vel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:2)
Praeterea in Labeonis, quae ad Tabulas composuit, ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 19:1)
Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 14:1)
Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 9:1)
Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 18:4)
Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 30:1)
LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 2:1)
Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περι` ̓Εδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 1:1)
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:1)
, pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 7:3)
contrarium est in Duodecim Tabulis scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 4:1)
Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 5:2)
Tabulis nox pro noctu dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , I3)
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION