라틴어 문장 검색

quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
(아풀레이우스, 변명 66:5)
auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat.
(아풀레이우스, 변명 69:6)
nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur,
(아풀레이우스, 변명 73:14)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae:
(아풀레이우스, 변명 86:1)
tabulae eius partim tabulario publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur.
(아풀레이우스, 변명 87:4)
porrige tu Aemiliano tabulas istas:
(아풀레이우스, 변명 87:5)
nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis:
(아풀레이우스, 변명 89:10)
Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo.
(아풀레이우스, 변명 90:1)
cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino:
(아풀레이우스, 변명 90:3)
rumpi tabulas istas iube, Maxime:
(아풀레이우스, 변명 98:2)
inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem.
(아풀레이우스, 변명 98:3)
at ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat.
(아풀레이우스, 변명 99:1)
dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi.
(아풀레이우스, 변명 99:9)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION