라틴어 문장 검색

nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장69)
At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장3)
Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장2)
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장15)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장111)
id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장13)
tactu tamen is locus leniter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장5)
Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장13)
Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 2:3)
Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:2)
Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 1:4)
Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:1)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 19:6)
praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:2)
praecordia indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION