라틴어 문장 검색

Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 10:1)
MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 2:1)
Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 4:1)
Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 3:1)
Ea multa fuerat talentum fere quingentum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:2)
Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus talentum respondisset, At ego plus, inquit, accepi, ut tacerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 3:2)
legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:1)
'Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:2)
Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:3)
Etenim cardinalis iste a rege adhibitus ut papae Iulio persuadere bullam dispensationis pro matrimonio inter Henricum principem et dominam Catharinam ineundo expedire, papamque in ea concedenda difficiliorem expertus, pro principali argumento merito regis erga eam sedem usus est quod pecuniae illae, quam Pons intra Angliam collegit ne denarium quidem tetigerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:8)
Neque paulum lucri regi accessit occasione statuti recentis de recudendis drachmis et semidrachmis, hodie solidos et monetam sex denariorum aequantibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:4)
Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장9)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장16)
Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION