라틴어 문장 검색

Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
Ceciderunt enim societatis eorum tria millia virorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, divino judicio traditi sunt incredulis viris et impiis ad puniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:6)
- Post fugam Reymundi universi duces exercitus, cum reliqua multitudine tentoriis et uxoribus suis in via delictis, celerem fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 35:3)
Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:6)
Unde filius Siracdixit, "Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tibi delictum,noli denudare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:6)
Et alius dixit, Qui multarum habet potenciam rerum, primum debet purgare conscientiam,ut delicta que corigit non committat, vitet quod iudicat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:5)
Prospicereeciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpanec primum transgrediatur delictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:15)
Ait enim lex, "Pena [interlinearabove Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur penaquam raperiatur delictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:16)
Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et,si est delictum tuum, noli denudare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:14)
"Amico et inimico noli enarraresensum tuum, et, si est tuum delictum, noli denudare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:3)
Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 11:1)
Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 12:1)
Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiore cibo verbi velut pane, et suaviore sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:10)
duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:16)
Etenim prudentibus delictorum supplicia terrori sunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION