라틴어 문장 검색

cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:4)
Quamvis enim cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in tanta re ratione quam auctoritate superari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 24:3)
Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:3)
Egi enim quasdam a senatu iussus, quo tamen in numero fuerunt ex illa Thraseae divisione, hoc est ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 7:3)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
Quamvis enim legeris multis legendosque dederis, nolo tamen quemquam opinari defuncto demum incohatos, quos incolumi eo peregisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:1)
magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:2)
quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 196:3)
quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via κακοζηλίαν itur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:5)
quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:5)
Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:22)
Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:12)
haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen - iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:2)
Ita me di ament, numquam enim fiet hodie, haec quin saltet tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 540)

SEARCH

MENU NAVIGATION