라틴어 문장 검색

at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장2)
iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:7)
hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:1)
non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:6)
at vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:1)
tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:3)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:5)
tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:4)
tametsi inermis, iudices, sensi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:2)
tametsi metuitur etiam nunc Milo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:11)
' nullum mihi umquam, iudices, tantum dolorem inuretis - tametsi quis potest esse tantus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:5)
tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:4)
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare - quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo - ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION