라틴어 문장 검색

"hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:257)
Non tales quondam species tulit armentorum tellus tergemino subdita Geryoni.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti1)
quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam20)
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos auctoremque globum Phariae telluris ad oras ferre iuvat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix30)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
necdum moderamina mundi sumpserat illa domus, cum te Lucina beatis adderet astrorum radiis, o maxima rerum gloria:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae21)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)
inclusus variis famulatur spiritus astris et vivum certis motibus urget opus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis5)
cur nullus Telluris honos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia10)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
te cuncta loquetur tellus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:137)
inde tibi Macetum tellus et credita Pellae moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION